Latin
51.13.25 to 51.13.51
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.13.25-51
Unproofread scanNot analysed yet
Noluerunt enim Judæi sibi regnare Dominum nostrum Jesum Christum, in quo nullam culpam invenerunt. Reprobatus cst in se, reprobatus et iam in servis suis; et transitum est in Gentes, tanquam in Babyloniam. I! oc enim ct Jeremias prophetabat, jubere Dominum ut irent in Babyloniam. Et quicumque alli Prophetæ dicebant populo ut non irent in Babyloniam, Jeremias pseudoprophetas arguebat. Qui Scripturas legunt, recordentur nobiscum: qui non legunt, eredant nolis. Minabatur ergo Jeremias ex persona Domini cis qui nolebant irc in Babyloniam: cis autem qui irent, promittebat ibi quietem, et quamdam felicitatem in novellandis vincis et plantandis bortis et ubertate fructuum (Jerem. XXVII). Quomodoergo jam non in figura, sed in vcritatc populus Israel transit in Babyloniam? Unde erant Apostoli? Nonne de gente Judæorum? Undc ipse Paulus? Nam et ego, inquit, Israelita sum, ex semine Abrahæ, ex tribu Benjamin (Rom. XI, 1). Crediderunt ergo in Dominum multi de Judaeis. Inde elccti sunt Apostoli: inde crant piis qnam quingenti fratres, qui Dominum post rcsurrectionem videre meruerunt (I Cor. xv, 6): inde erant centum viginti in domo, quando Spiritus sanctus advenit (Act. I, 15, et II, 1-4). Quid autem dicit Apostolus in AcUbus Apostolorum, cum respuerent verbum veritatis Judæi? Ad vos, inquit, missi eramus; sed quoniam respuistis vei bum Dei, ecce conrertimus nos ad Gentes (Act. XIII, 46). Facia est ergo transmigratio in Bahyloniam secundam spiritualem dispensationem temporis Incarnationis Domini, quæ tunc præsignata est tempore Jeremiæ. Sed quid dicit Jeremias transmigrantibus de his Babyloniis? Quia in pice ipsorum erit, inquit, pax vestra (Jercm. xxix, 7) Cmn ergo transmigraret eliam per Clnistum et Apostolos Israel in Babyloniam, hoc est Evangelium veniret ad Gentes, quid dicit Apostolus quasi ex voce tunc Jeremiæ? Obaccro ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiona pro omnibus hominibus,pro regibus et his qui in sublim'late sunt constituti;