Latin
51.17.30 to 51.17.47
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.17.30-47
Unproofread scanNot analysed yet
IIic crit magnus, et Filius Altissimi vocabitur (Luc. I, 51, 32). Meruerat parere Filium Altissimi, et crat humillima: nee se marito, nec in ordine nominis præferebat, ut diCeret, Ego et pater tuus; scd, Pater tuus, inquit, et ego. Non attendit sui uteri dignitatem: sed attendit ordinem conjugalem. Non euim humilis Christus matrem suam superbire docuisset. Puter tuus et ego dolentes quærebamus te. Pater tuus, inquit, et ego: quia caput mulieris vir (Ephes. v, 23). Quanto minus debent superbire coeteræ feminæ? Nan, et ipsa Maria mulier dicta est, non corrupta virginitate, sed appellatione propria gentis suæ. Dixit enim de Domino Jesu Christo et Apostolus, Factum ex muliere (Galat. iv, 4): non tamen interrupit ordinem et textum fidei nostræ, qua confitemur natum de Spiritu sancto, et virgine Maria. Illa enim virgo concepit, virgo peperit, virgo permansit. Sed mulieres omnes feminas illi appellaverunt, proprietate lingnæ hebrææ. Audi evidentissimum exemplum. Prima femina, quam fecit'Deus sumptam de latere vil'i, antequam cum viro concumberet, quod posteaquam de paradiso exierunt scribitur factum, tamen mulier jam vocabatur, dicente Scriptura, Formavit cam in mulierem (Gen. II, 22).