Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 51
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.19
Unproofread scanNot analysed yet
Christus patrem Joseph non negat. Obedientia pueri Jesu imitanda pucris. Quod ergo respondet Dominus Jesus Cbrislus, Oportebat me esse in his quce Patris mei sunt; non sic indicat Patrem Deum, ut neget patrem Joseph. Unde hoc probamus? secundum Scripturam, quæ sic ait: El dixit ad illos: Nun sciebatis quia in his quæ Patris mei sunt oportet me esse. Illi autem non intellexerunt quid illis loculus est. Et cum descendisset cum illis, venit Nazareth, et erat subditus illis (Luc. II, 49-51). Non dixit, Erat subditus matrii; aut, crat subditus ei: sed, erat, inquit, subditus illis. Quihus subditus erat? Nonne parentibus? Ambo parentes erant, quibus ille subditus erat, ca dignatione qua lilius hominis crat. CAPUT XII. —Jamdudum præcepta feminæ accipiebant: nunc pucri accipiant, ut obsequantur pareutibus, cisque sint subditi. Christo mundus subdilus, Christus parentibus subditus.