Latin
51.2.1 to 51.2.29
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.2.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PIUMUM, —i. Tractanda quæstio proposita in die natali Christi. Spectaculorum dies. Exspectationem Charitatis vestræ il! e impleat, qui excitavit. Etsi cnim quæ dicenda sunt vobis, non nostra sed Dei esse præsumimus; tamen multo magis nos dicimus, quod humiliter dicit Apostolus 2: Habemus thesaurum istum invasis fictilibus, ut eminentia virtutis Dei sit, et non ex nobis (II Cor. iv, 7). Non dubitamus itaque meminisse vos pollicitationis nostræ. In ipso promisimus, per quem nunc reddimus. Nam et eum promitteremus, ab ipso petebamus: ct cum reddimus, ab ipso accipimus Meminit autem Charitas vestra nos matutina Natalis Domini distulisse quam solvendam proposuimus quæstionem; quia multi nobiscum, etiam quibus solet esse onerosus sermo Dei, solemnitatem mam dici debitam celebrabant. Nunc vero puto neminem convenisse, nisi qui audire desiderat. Non itaque loquimur cordibus surdis, non fastidientibus animis. Hæc autem vestra exspectatio, pro me oratio est. Accessit aliquid; quia et dies Muneris multos hinc ventilavit, pro quonim qnidcm salute quantum satagimus, tauturn fratres ut satagatis hortamur; et pro his qui nondum intenti sunt spectaculis veritatis, sed dediti sunt spectaculis carnis, intenta mente deprecemiui Deum. Novi enim, et certe scio esse modo in numero vestro eos qui hodie contempserunt: sed rumpunt ea quæ consuerunt1. Mutantur enim homines, et in melius et in deterius. Quotidianis hujuscemodi experimentis vicissim et lætamur et contristamur; lætamur correctis, contristamur depravatis. Ideoque Dominus non ait salvum futurum esse qui cœperit; sed, Qui perseveraverit, inquit, usque in finem, hic salvus erit (Matth. x, 22). Spectacula Christianorum. Martyrum mortem aliter spectant caniales, aliter spirituales. Quid an. tem potuit admirabilius uobis concedere Dominus Jesus Christus Filius Dei, qui est et filius hominis, quia ct hoc esse dignatus est; quid potuit magnificentius, quam ut non solum spectatores nugacium munerum aggregaret ovili suo, sed etiam nonnullos qui illic Spectari solent?