Latin
51.2.30 to 51.2.51
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.2.30-51
Unproofread scanNot analysed yet
Non cnim tantum amatores venatoriun, sed etiam ipsos venatores venatus est ad saiutem: quia et ipse spectatus est. Audi quomodo. Ipse dixit, ipse antequam spectaretur prædixit, et tanquam factum esset quod futurum erat prophetico eloquio praenuntiavit, dicens in Psalmo: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ecce quomodo spectatus est, ut ossa cjus dinumerarentur. Et dicit apertius ipsum spectaenlum: Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me (Psal. xxi, Met 18.) Spectabatur illudendus, spectabatur ab cis qui non ei saltem faverent in ilio speci. tculo, sed sævirent: quomodo spectari fccit martyres suos primilus, dicente Apostolo, Spectaculum facti sumus mundo, et Angelis et hominibus (I Cor. IV, 9). Sed duo genera hominum talia spectacula spectant; unum carnalium, alterum spiritualium. Carnales spectant, miseros putantes eos martyres, clui bestiis subjecti sunt, qui capite caesi, qui ignibus concremati, detestantes eos et exhorrentes. Alii vcro sicut et sancti Angeli spectant, non attendentes corporum laniatus, sed mirantes iidei integritatem. Maguum spectaculum præbet oculis cordis integer animus, corpore dissipato. Hæc vos cum in ecclesia leguntur, libenter spectatis oculis cordis. Si enim nihil spectaretis, nihil audiretis. Videtis ergo quod hodie spectacula non contempsistis, scd elegistis. Adsit itaque Deus, dans ut amicis vestris quos doletis hodie nd amphitheatrum cucurrisse, et ad ecclesiam venire noluisse, referatis dulciter vestra specta. cula: ut et illis ineipiant vilescere illa, quæ amando ipsi viluerunt; ct ament vobiscum Deum, de quo ncmo potest amator erubescere, quia illum amat qui non potestvinci. Ament vcbiscum Christum, qui eo ipso quo videbatur victus, vicit orbem terrarum. Vicit enim orbem terrarum sicut videmus, fratres: subjecit omnes potestates, subjugavit reges, non superbo milite, sed irrisa cruce; non sæviens ferro, sed pendens ligno; patiendo corporalitcr, faciendo spiritualiter.