Latin
51.2.52 to 51.2.80
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.2.52-80
Unproofread scanNot analysed yet
Illius corpus erigebatur in cruce ille mentes cruci subdebat. Dcnique qua; gemma pretiosior indiademate, quam crux Christi regnantium in fronte? Hunc vos amando, nunquam erubescitis. Qnam multi enim de amphitheatro victi revertuntur, victis cis pro quibus insaniunt? Qui magis vincerentur, si vincerent. Subderentur enim vana; lætitiæ, subderentur exsultationi prava; cupiditntis: qui hoc ipso quo illuc currunt, victi sunt. Quam multos eniM putatis, fratres, dubitasse hodie, utrum huc irent, an illuc? Et qui in ipsa dubitatione considerantes Christum, ad Ecclesiam cucurrerunt, vicerunt non quemlibet hominem, sed diabolum ipsum, totius mundi pessimum venatorem. Qui autem in illa dubitatione clegerunt potius ad amphitheatrum currere, at. illu utique victi sunt, quem isti vicerunt. Vicerunt autem in illo qui ait: Gaudete, quia ego vici mundum (Joan. xvi, 55). Qnia propterea tentari se passus est Imperator, ut doceret militem dimicare. CAPUT II. —3. Christurs de femina nasci cur roluerit. Per feminam venenum, per feminam salus. Hoc ergo ut faceret Dominus noster Jesus Christus, utique nascendo de femina, filius hominis factus est. At enim si non nasceretur de Maria virgine, quid esset minus? Dicit aliquis: Homo esse voluit: esset homo, noa tamen de femina nasceretur: non enim et primum hominem quem fecit, ex femma fecit. Ad hoc vide quid respondeatur. Tu dicis, ad nascendum utquid clegorit feminam? Respondetur tibi: Imo ad nasccadum cur fugeret feminam? Puta me non posse ostendere quid elegerit, ut de femina nasecretur: tu ostende quid fugere in femina debuit. Sed aliquando jam dicia suut, quia utique si fugeret feminæ uterum,,elul significaret se ex illa contaminari potuisse. Quanto autem crat per substantiam suam immacul bilior, tanto non debuit formidare uterum carnis, quasi posset inde maculari: scd natus do femina, ostendere nobis debuit magni aliquid sacramenti.