Latin
51.20.21 to 51.20.54
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.20.21-54
Unproofread scanNot analysed yet
Et non potuerunt respondere Judæi (Mattk. xxn, 42-46). Sic habemus in Evangelio. Non se negavit filium esse David; ut nescirent Dominum esse David. Etenim tenebant in Christo quod factus est ex tempore: non in eo intelligebant qnod est in aeternitate. Quapropter docere illos volens divinitatem suam, quaestionem fecit de humanitate sua: tanquam diceret, Scitis Christum esse filium David; respondete mihi quomodo sit ct Domninus David. Sed ne illi dicerent, Non est Dominus David, ipsum David testem interposuit. Et quid dicit 1? Verum utique dicit. Nam et illud habes in Psalmis ad David dicentem, De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, II. Ecce lilius David. Quomodo et Dominus David, qui filius Da vid? Dixit, inquit, Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam (Psal. (CIX, 1). Miramini David lilium suum Dominum habere, cum videtis Mariam suum DOminum peperisse? Dominus David, quia Deus; Dominus David, quia omnium: filius autem David, quia filius hominis. Idcm Dominus, idem filius: Dominus David, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo: filius autem David, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. n,6,7). CAPUT XIII. —21. Conjugium facit, non commixtio carnalis, sed charitas conjugalis. Conjugati abstinentes ex consensu. Non itaque propterea non fuit pater Joseph, quia cum matre Domini non concubuit; quasi uxorem libido faciat, et non charitas conjugalis. Intendat Sanctitas vestra. Dicturus erat post aliquantum temporis, Apostolus Christi in Ecclesia, Reliquum est ut qui habenl uxores, tanquam non habentes sint (I Cor. vn t 29). Et multos novimus fratres nostros fructificantes in gratia, in nomine Christi ex consensu ab invicem continere concupiscentiam carnis, non autem continere ab invicem charitatem conjugalem. Quanto illa reprimitur, tanto ista fortius confirmatur. Nonne sunt conjuges qui sic vivunt, non quærentes ab invicem fructum carnis, non exigentes ab invicem debitum concupiscentiæ corporalis?