Latin
51.20.55 to 51.20.61
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.20.55-61
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen illa subjecta est viro, quia sic decet; et lanto subjectior, quanto castior: et ille uxorem diligit vere, ut scriptum est, in honore et sanctificatione (I Thess. IV, 4), tanquam cohæredem gratiæ, sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam (Ephes. v, 25). Ergo si copula est, si conjugium est, si non ideo non est conjugium, quia non fit illud quod etiam in non conjuge fieri potest, sed illicite potest: utinam possent omnes; sed multi non possunt. Non ergo ideo disjungant eos qui possunt, et propterea negent esse vel illum maritum, vel illam uxorem, quia non sibi carnaliter miscentur, sed cordibus connectuntur.