Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 52
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 52.10
Unproofread scanNot analysed yet
Locus Apostoli quo dicitur Christus de muliere natus. An forte hoc movet, quia de virgine dixi, et Paulus dicit ex muliere? Non movcat, non immoremur: neque enim rudibus loquor. Utrumque Scriptura dicit, et ex virgine, et ex mulliere. Ex virgine quomodo? Ecce virgo in utero accipct, ei pariet Filium (Isai. VII, 14). Ex mulierc autem, sicut an. distis: non est contrarium. Proprietas enim locutionis hebrææ mulieres, non corruptas virginitate, sed feminas appellat. Habes evidentem Scripturam Geneseos, quando ipsa primo Eva facta est: Formavit eum in mulierem (Cen. i! ,22 ). Dicit etiam alio loco Scriplura, jubere Deum separari mulieres, quae non cognoverunt cubice viri (Num. XXXI, 17, 18, et Judicum XXI, 11). Hoc ergo jam noturn esse debet; nec teneat nos, ut alia, quæ merito tenebunt, Domino adjuvante, explicare possimus. i. Factam a Filio quoque nativitatem Filii. Probavimus ergo nativitatem Filii a Patre factam, probemus ct a Filio factam. Quid est nativitas Filii de virgine Maria? Certe assumptio fornix servi in virginis utero. Numquidnam est aliud nasci Filio, nisi accipere formam servi in virginis utero? Audi quia hoc et Filius fecit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. 11,6 et 7). Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex mullere; qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3): videmus ergo nativitatem Filii a Patre factam; sed quia ipse Filius semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, videmus nativitatem Filii ct ab ipso Filio factam. Probaluin cst hoc; transeamus hinc: intenti aliud accipite, quod ex ordine sequitur.