Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 52
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 52.9
Unproofread scanNot analysed yet
Filii nativitatem esse factam a Patre. Paulus juris divini consultus. De Christi nativitate mihi primo docendum est, quomodo eam et Pater fecerit, et Filius fecerit, quamvis nonnisi ad Filium pertineat quod fecit Pater et Filius. Paulum recito, idoneum juris divini consultum. Nam et causidici habent hodie Paulum dictantem jura litigatorum, non Christianorum. Recito, inquam, Paulum dictantem pacis jura, non litis. Ostendat nobis sanctus Apostolus, quomodo nativitatem Filii Pater operatus sit. Cum autem venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut cos qui sub Lege erant redimeret (Galat. iv, 4 et 5). Audistis, et quia planum et apertum est, intellexistis. Eece Pater fecit Filiuln nasci de virgine. Cum enim venisset plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, utique Pater Christum. Quomodo eum misit? Factum ex muliere, factum sub Lege. Fecit ergo eum Pater ex muliere sub Lege.