Latin
52.3.53 to 52.3.74
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 52.3.53-74
Unproofread scanNot analysed yet
putasnc in hoc corpore quod aggravat animam, ut aliquid vobis digne loquar, potcro dicere, Quoniam ad te, Domine, animam meam levavi (Psalm. LXXXV, 4)? Adjuvct me, levet eam mecum. Nam infirmus sum illi, et gravis est mihi. CAPUT III. —A. Opera Putri. et Filii inseparabilia. Solet hxc quæstio ab studiosissimis fratribus proponi, solet in amatorum verbi Dei sermone versari, solet pro hac mullum pulsari ad Deum, dicentibus hominibus: Facit aliquid Pater, quod non facit Filius; aut facit aliquid Filius quod non acit Patcr? Interim dc Patre et Filio dicamus. Cum autem hinc expedierit conatmn nostrum, cui dicimus, Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9); intelligitur etiam Spiritus sanctus ab operatione Patris et Fihi nequaquam discedere. De Patre ergo et Filio, fratres, audite. Facit aliquid Pater sine Filio? Respondemus, Non. An dubitatis? Quid enim facil sine illo, per quem facta sunt omnia? Omnia, inquit, peripsum facta sunt. Et satiate inculcans tardis 1, duris, litigiosis, addidit, Et sine ipso factum eat nihil (Joan. i, 3).