Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 52
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 52.5
Unproofread scanNot analysed yet
Pater omnia per Filium et fecit et regit. Quid igitur, fratres? Omnia per ipsum facta sunt; intelligimus utique universam creaturam factam per Filium, feci se Patrem per Verbum suum, Deum per Virtutem et Sapientiam suain: numquid dioturi sumus, Omnia quidcm, quando creata sunt, per ipsum. facta sunt, sed nunc non omnia per ipsum facit Pater? Absi! . Recedat hæc cogitatio a fidelium cordibus, abigatur a sensu devotorum, ab intellectu piorum. Fieri non potest ut per ipsum crcaverit, et non per ipsum gubernet. Absit ut sine ipso regatur quod est, quando per ipsum factum est ut esset. Sed ct hoc testimonio Scriptune doceamus, non solum per ipsum facta et creata omnia, sicut ex Evangelio commemoravimus, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: sed per ipsum eliam regi et disponi quæ facta sunt. Agnoscitis ergo Christum Dci Virtutem et Dei Snpicnliam: agnoscite dictum et de Sapientia, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia IlIariter (Sap. VIII,!) . Non ergo dubitemus per ipsum regi omnia, per quem facta sunt omnia. Nibil ilaquc Pater sine Filio, nihil Filius sine Patre facit.