Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 55
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 55.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Deus linguae domitor. Ergo, Domine, refugium factus es nobis. Conferimus nos ad te, et bene nobis erit de te. Malum cst enim nobis de nobis. Quia diniisimus te, dimisisti nos nobis. Inveniamur ergo in te, quia perieramus in nobis. Domine, refugium factus es nobis. Quid ergo, fratres mei, dubitare debemus, quia mansuetos nos faciet Dominus, si nos domandos ei præbeamus? Domuisti leonem, quem non fecisti; non domat te, qui fecit te? Unde enim bestias tam immanes domare potuisti? Numquid cis æquaris viribus corporis? Qua ergo virtutc ingentcs bestias domare potuisti? Ipsa jumenta quæ dicuntur, bestiae sunt. Non cnim indomita tolerantur. Sed qnia non cas novit consuetudo, nisi in manibus hominum et sub frenis hominum et sub potestate hominum, putas eas mansuetas nasci potufcse? Certe feras immanes attende. Fremit leo, quis non timeat? Et tamen unde te intelligis fortiorem? Non corporis virtnte, sed mentis ralionc interiore. Fortior es leone, unde factus es ad imaginem Dei. Imago Dei domat fcram; et non domat Deus imagincm suam?