Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 55
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 55.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. Ferendum flagellum Dei domitoris. In illo spes est, ci nos subdamus, et misericordiam precemur. In illo spem nostram ponamus, et donec domemur et perdomemur, id est, perficiamur, domitorem feramus. Plerumque enim profert domilor noster etiam flagella. Si onim tu ad domanda jumenta tua profers virgam, profers flagellum; Deus non profert ad domanda jumenta sua, quod sumus nos, qui de jumentis suis faciet filios suos? Domas equum tuum: quid daturus es cquo tuo, cum te cœperit portare mansuetus, ferre disciplinam tuam, obedirc imperio tuo, esse jumentum, hoc cst, adjumentum infirmitatis tuæ? Quid ei retribuis, quem nec saltem sepelis cum mortuus fuerit, sed discerpendum volatilibus projicis? Domito tibi Deus hæreditatem servat, quod est ipse Deus: ct ad tempus mortuum, resuscitat tc. Carnem luam usquc ad numerum capillorum reddet tibi: cl constituet te cum Angelis in æternum, ubi jam non indigeas domari, sed tantummodo a piissimo possideri. Erit enim tunc Dcus omnia in omnibus (I Cor. xv, 28): nec erit ulla infelicitas quA nos exerceat, sed felicitas sola quæ pascat. Ipse atitcm pastor noster, Deus noster: ipse potus noster, Deus noster; honor noster, Dcus noster; divitiae nostræ, Deus noster. Quæcumque hic varia quaeris, ipse tibi unus omnia erit.