Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 55
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 55.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Quam in spem hie domamur. Ad hanc spem homo domatUr, et domitor intolerabilis habctur? Ad hanc spce hoino domatur, et contra istum utilem domitorem, si forte flagellum proferat, murmuratur? Audistis exhortantem Apostolum: Si separetis ros a disciplina, ergo nothi, et non estis filii. Nothi sunt adulteri. Quis enim est filius, cui non det disciplinam pater cjus? Et carnis quidem nestræ, inquit, patres habebamus correptores, et reverebamur 1; non multo magis subjiciemur Patri spirituum, et vivemus (Uebr. XII, 7-9)? Quid enim tibi potuit præstare pater tUus, quia corripuit te, quia verberavit te, quia flagellum protulit et cecidit te? Numquid præstare potuit ut viveres in æternum? Quod non potuit præstare sibi, quando præstaret tibi? Propter pecuniam suam quantulamcumque, quam de usuris et labore collegit, erudiebat te flagellis, ne libi dimissus labor ejus te mate vivente disperderetur. Et cecidit filium, timens perire laborcs suos: quoniam reliquit tibi, quod nec tenere laic poterat, nee auferre. Non cnun hic aliquid tibi dimisit quod ipsius esse possit: cc -,ut sic accederes. Dcus nulcm tuus, redemptor tuus, domitor tuus, casiigator tuus, patcr tuus, crudit te. Quo? Ut accipias hæreditatem, ubi non efferas patrem, sed hæreditatem habeas ipsum patrem. Ad hanc spem erudiris, et murmuras? ct si qui l trislc accideril, fortasse blasphemas? Quo ibis a spiritu ejus? Ecce dimittit te, et non flagellat: descrit blasphemantem, non senties judicantem? Nonne melius est ut flagellet te, et recipiat te, quam parcat libi, ct deserat te?