Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 57
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 57.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. Prima petitio. Idco, Sanctificetur nomen luum, dictum est. Hoc etiam ab illo petimus, ut sanctificetur nomen ejus in nobis: nam semper est sanctum. Quomodo autem sanctificatur nomen ejus in nobis, nisi dum nos efficit sauctos? Nos enim fuimus non sancti, et per nomen ejus efficimur sancti: ipse autem sEmper sanctus, et nomen ipsins semper sanctum. Pro nobis rogamus, non pro Dco. Non enim bene optamus Deo, cui nihil mali potest aliquando evenire. Scd oplanms nobis bonum, ut sanctificetur sanctum nomen ejus: quod semper sanctum cst, sanctificetur in nobis.