Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 57
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 57.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Secunda petitio. Veniat regnum tuum. Petamus, non petamus, venire habet. Habct quidem regnum Deus sempiternum. Quando enim non rcguavit? Quando regnare coepit? Quando regnum ejus initium non habet, nee finem habebit. Sed ut sciatis quia et hoc pro nobis oramus, non pro Deo (non enim sic dicimus, Veniat regnum tuum, quasi optantes, ut regnet Dcus); regnum ipsius nos erimus, si in illum credentes in eo profecerimus. Omnes fidcles redempti sanguine Unici ipsius, erunt regnum ipsius. Venturum cst autem ipsum regnum, cum facta fuerit resurrectio mortuorum: lune cnint veniet ipse. Et cum resurrexerint mortui, dividet cos, sicut ipse dicit, et ponet alios ad delleram, alios ad sinistram. Dicet eis qui ad dexteram erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipile regnum. Hoc est quod optamus et rogamus, quando dicimus, Veniat regnum tuum, ut nobis veniat. Nam si nos reprobi fuerimus, illud regnum aliis venturum est, non nobis. Si autcin in eo numero fuerimus, qui pertinent ad membra unigeniti Filii ejus, nobis veniet regnum ejus: et non tardabit. Numquid enim saecuki tanta restant, quanta transierunt? Apostolus Joannes dixit: Filioli, novissima hora est (/Joan. II, 18). Sed pro ipso dic magno longa est hora: et ipsa hora novissima vidcte quot annos ducat. Tamen sic vobis sit quasi qui vigilet, dormiat, surgat et regnet. Modo vigilemus, mortc dormiemus, in fine resurgemus, sine fine regnabimus.