Latin
58.3.29 to 58.3.59
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 58.3.29-59
Unproofread scanNot analysed yet
Multis enim non est venturum, quod tamen vetiturum est. Eis enim venturum cst, quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratumest ab origine mundi. Illis non vcniet quibus dicetur. Discedite a me, muledicti, inignem æternum. (Matth. XXV, 34, 41). Cnm ergo dicimus, Veniat regnum tuum, oramus ut nobis veniat. Quid est, ut nobis venial? Ut honos nos inveniat. Hoc ergo oramus, ut Imnos nos faciat: tunc enim nobis veniet regnum ejus. CAPUT III. —4. Tertia petitio. Hujus petitionis interpretatio triplex. Addiinus, Fiat voluntas tua, sicut in cælo, ita et in terra. Serviunt tibi Angeli in caelo, nos serviamus tihi in terra. ion te offendunt Angeli in coelo, non te offendamus in terra. Quomodo illi faciunt voluntatem tuam, sic faciamus et nos. Et hic quid oramus, nisi ut boni simus? Quando enim facimus voluntatem Dei (nam ipse sine dubio facil suam), tunc fit voluntas ejus in nobis Et aliter bene intelligimus, Fiat voluntas tua, sicut in cælo, ita et in terra. Accipimus praeceptum Dei, et placct nobis, placet menti nostrae 1. Condelectamur cirim legi Dei secundum interiorem hominem (Rom. VII, 22). Tunc fit voluntas ejus in cælo. Cælo enim comparatur spiritus noster, terræ autem caro nostra. Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Ut quomodo menti nostræ placet tua jussio, si: ei consentiat caro nostra; et tollatur rixa illa de medio, quæ describitur ab Apostolo: Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnetu (Galat. v, 17). Quando contra carnem coucupiscit spiritus, jam facia est voluntas cjus iu coelo: quando contra spiritum non concupiscit caro, jam facta est voluntas ejus in terra '. Erit autem plena concordia, quando ipse voluerit: sit mundo pugna, ut possit esse victoria.