Latin
58.3.60 to 58.3.93
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 58.3.60-93
Unproofread scanNot analysed yet
Etiam sic bene intelligi potest, Fiat voluntas tua, sicut in cælo, ita et in terra: ut cælum ponamus Ecclesiam, quia portat Deum; terram amem infideles, quibus dictum est, Terra es, et in terram ibis (Cen. iii, t9). Quando ergo oramus pro inimicis nostris, inimicis Ecclesiæ, inimicis nomini Christiano, hoc oramns, ut fiat voluntas ejus I sicut in cælo, ita et in terra, id est, sicut in tuis fidelibus, sic et in tuis blasphematoribus; ut omnes cœlum fiant. CAPUT IV. —5. Quarta petitio. Quotidianus panis, victus, Eucharistia. VerbumDei. Scquitur, Panem nostrum quotidianum du nobis hodie. Potest simpliciter accipi orationem istarn nos fundere pro victu quotidiano, ut abundet nobis; et si non abundai, non desit nohis. Quotidianum autem dixit, quamdiu hodie vocatur (Hebr. III,13). Quotidie vicimus, quotidie surgimus, quotidie saturamur, quotidie esurimus. Oct nobis panem quotidianum. Quare non dixit et tegumentum i Victus enim noster in cibo est et potu, tegumentum in vestitu et tecto. Nihil homo plus desideret'. Quandoquidem dicit Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum; aed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus (I Tim. VI, 7 et 8). Percat avaritia, et dives est natura. Ergo si ad quotidianum victum pertinet. quia et hoe bene intelligitur, quod dicimus, Panem notrum quotidianum da nobis hodie; non miremur, si nominato panc et caetera necessaria intelligantur. Quomodo quando Joseph invitavit fratres suos: Homines illi, inquit,hodie mecum manducabunt panem (Gen. XLIII, 16). Quare panem solum manducaturierant? Sed a solo pane intellecta sunt caetera. Sic quando rogamus panem quotidianum, quidquid nobis propter carnem nostram in terra necessarium est, postulamus. Sed quid ait Domninus Jesus? Quærite primum regnum Dei et justitiam, et hac omnia apponentur vobis (Matth. VI, 53). Intelligitur etium boc valde bene, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, Eucharistiam tuain, quotidianum cibum.