Latin
58.3.94 to 58.3.122
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 58.3.94-122
Unproofread scanNot analysed yet
Norunt enitn fideles quid accipiant, ct bonum est cis accipere panem quotidianum huic tempori necessarium. Pro se rogant, ut boni tiant2, ut in bonitate et lide et vita bona perseverent. Hocoptant, hoc orant: quia si non persevera verint in vita bona, separabuntur ab illo pane. Ergo, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, quid est? Sic vivamus, ut ab altari tuo non separcmur. Et verbum Dei quod quotidie vobis aperitur, et quodam modo frangitur, panis quotidianus est. Et quomodo illum panem ventres, sic istum esuriunt mentes. Et hunc ergo petimus simpliciter, et quidquid animae nostræ ut carni nostrae in hac vita necessarium est, quotidiano pane concluditur. CAPUT V. —6. Quinta petitio. —Dimitte nobis debita nostra, dicimus, et dicamus; quia verum dicimus. Quis cuimhic vivit in carne, ct non habet dehita? Quis est homo sic vivens, ut ei non sit ista Oratio necessaria? Inflare se potest, justificare non potest. Bonum est illi ut imitetur Publicanum, nec tumescat sicut Pharisæus, qui ascendit in templum, et jactavit uterita sua, texit vulnera sua. me autem scivit quare ascenderit, qui dicebat, Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 10-13). Hoc Dominus Jesus: considerate, fratres mei: hoc Domius Jesus orare docuit discipulos suos, illos magnos primos ApostoluS suos, arietes nostros. Si ergo pro peccatis suis dimittendis arietes orant, agni quid debent facere, de quibus dictum est, Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1)? Hoc ergo scitis vos in Symbolo reddidisse, quia inter cætera nominastis remissionem peccatorum. Remissio pcccatorum una est, quæ semel datur; alia, quas quoljdie datur. Remissio peccatorum una est, quæ semel datur in sancto Baptismate; alia, quau quamdiu vivimus hic, datur in Dominica oratione. Propter quod dicimus, Dimitte nobis debita nostra. CAPUT VI.