Latin
6.33 to 6.65
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.33-65
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc vobis contra novellam hæresim, quæ tentat assurgere, sæpe disputare cogimur: quia vos firmos volumus esse in bono, integros autem a malo. Hæc enim est disputatio eorum, quando primo exoriri coeperunt, ct contra graHam disputar6, multum tribucutcs non libertati hominis, sed infirmitati; et jacentem miserum hominem ideo extollentes, ne manu sibi desuper porrecta vareai surgere. Disputantes ergo contra gratiam pro libero arbitrio, fecerunt auribus piis ct catholicis offensionem. Coeperunt horreri, cœperunt til cerfa pernicies devitari, cæpit de illis dici quod contra gratiam disputarent: et invenerunt ad revelandam istam invidiam tale commentum. Non, inquit, contra gratiam Dei disputo. Undc probas? Eo ipso, inquit, non contra gratram Dei disputo, quod liberum arbitrium defendo. Videte acumen, set! vi. treum. Quasi lucet vanitate, sed frangitur veritate. Attendite quam sit quasi acute excogltatum qnod dicere voluerunt. Hoc ipso, inquit, qnia liberum arbitrium hominiS defendo, et dico qtiia liberum Arbitrium sufficiens est ut justus sim I, non sinc gratia Dei dico. Erectæ snni aures piorum: jam qni is. ; ,audit, incipit gratulari. Deo gratias. Non sine Dei gratia dcfendit liberum arbitrium. Est enim liberum arbitrium, sed nihil valet sine Dei graia. Si crgo liberum arbitrium non sine Dei gratia defendunt, quid mali dicunt? Expone ergo nobis, o doctor, quam dicas gratiam. Cum dico, inquit, liberum hominis arbilrium; vide qoia hominis dico. Quid deinde? Hominem quis creavit? Deis. Quis ei liberum arbitrium dedit? Deus. Si ergo bominem Deus creavit, et Iromini Dens liberum donavit arbitrium; quidquid potest homo de libero arbitrio, cujus gratiæ debetur, nisi ejus qui eum condidit cum libero arbitrio? Et hoc quasi Muto ab ipsis dictum. GAPUT VIII. —9. Gratia Christi præter naturam et legem necessaria admitti debet. Lex ad quid data.