Latin
6.66 to 6.94
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.66-94
Unproofread scanNot analysed yet
Videte tamen, fratres mei, quomodo illam generalem gratiam prædicent, qua creatus est homo, qua homines sumus: ct utique et cum impiis homines sumus, sed non cum impiis christiani sumus. Hanc ergo gratiam qua christiani sumus, ipsam volumus prædicent, ipsam volumus agnoscant; ipsam volumus, de qua dicit Apostolus, Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem justitia; ergo Christus gratis mortuus eat (Galat. a, 21). Videte unde dixit Apostolus. De Lcge dixit: Si per Legem justitia; ergo Christus gratis mortUus est. Quia ergo ex Lege non crat justitia, idco mortuus est Christus, ut per fidem justificentur, qui ex Lege non justificabantur. Si enim, inquit, data esset Lex quæ possit vivificare, omnino ex Lege esset justitia: quud etiam hesterno die commemoravimus (Serm. 156): sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio; promissio, non prædictio: qui promisit, ipse facit: ut promissio, inquit, ex fide Jesu Christi dareiur credentibus. Ecce quales nos invenit gratia Salvaloris, quos nee Lex sanos facere potuit. Quare autem dabatur Lex, si sufficiebat natura? Et tamen nee Lex sufficcre potuit, ita infirma erat ipsa natura: data est Lex, sed non quæ posset vivificare. Quare ergo daLa est Lex? Lex, inquit Apostolus, prævaricationis gratia data est (Galat. ut, 21, 22, 19): praevaricationis gratia posita est, ut te faceret prævaricatorem. Quare, ut me faceret praevaricatorem? Quia noverat Deus superbiam luam: noverat quia dicebas, 0 si sit qui doceat! o si sit qui mihi ostendat! Ecce Lex dicit tibi, Non concupisces. Cognovisti Legem dicentem, Non concupisces. Surrexit concupiscentia, quam non noveras; iucrat enim, sed nesciebatur: cœpisti conari vincere quod incrat, et apparuit quod latcbat. Superbe, per Legem factus es prævaricator 1: agnosce gratiam, et esto laudator. CAPUT IX. —10. Manichæorum haeresis de veteris Legia auctore.