Latin
60.7.232 to 60.7.255
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 60.7.232-255
Unproofread scanNot analysed yet
Invasit hostis domum, numquid invaderet cælum? Occidit servum custodem, numquid occideret Domiuum servatorem? Quo fur non accedit, neque tinea corrumpit? Quam multi dicunt: Ibi haberemus, ibi nostros *thesauros reconderemus, quo eos securi post paululum scqueremur? Quare noM audivimus Dominum nostrum? . Quare contempsimus Patrem monentem, et hostem sensimus invadentem? Ergo si consilium est hoc, non simus pigri in tam bono consilio: et si migranda sunt quæ habemuS, in eum locum transferamus, unde non ea perdamus. Quid sunt pauperes quibus damus, nisi laturarii nostri, per quos in caelum de terra migramus? Da: laturario tuo das, ad cælum portat quod das. Quomodo, inquis, ad cœlum portat? En video quia manducando consumit. Prorsus, non tenendo, sed manducando transportat 5. An excidit libi, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: esurivi enim, et dedistis mihi manducare; et, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis? Si ante te mendicantem non contempsisti, attende ad quem pervenerit quod dedisti. Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Christus accepit quod dedisti. Ille accepit,qui tibi unde dares dedit: ille accepit, qui in fine tibi se ipsum dabit (a). CAPUT iX —9. Opera misericordiæ sola. commemoranda sunt in judicio. Nam et hoc aliquando, fratres, commonui Charitatem vestram, quod me, fateor in Scriptura Dei plurimum movet, et saepius debeo commonere. Rogo vos ut cogitetis, quod ait ipse Dominus noster Jesus Christus, in fine sæculi, cum venerit ad judicium, congregaturum se omnes gentes in conspectu suo, et divisurum homines in duas partes, ad dexteram alios, et ad sinistram alios positurum. dextrisque dicturum, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum eat ab origine mundie Sinistris aulcm, Ite in ignem æternum, qui præpa• ratus est diabolo et angelis ejus.