Latin
60.7.256 to 60.7.277
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 60.7.256-277
Unproofread scanNot analysed yet
Qua re causas vel tantæ mercedis, vel tanti supplicii, percipite regnum; et, Ite in ignem æternum. Quare isti porcepturi regium? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Quare isti ituri in ignem æternum? Esurivi enim, et non dedistis mihi mauducare (Matth xxv, 31-42). Quid est hoc, rogo? Video de his qui percepturi sunt regnum, quia dederunt tanquam boni et fideles Christiani, vcrba Domini non contemnentes, et cum fiducia promissa sperantes, fecerunt hoc; quia si non fecissent, vitæ ipsorum bonæ sterilitas ista non utiquc convenisset. Forte enim casti erant, non fraudatores, non ebriosi, abstinentes sc ab operibus malis. Si hoc non adderent, steriles remanerent. Fecissent enim, Declina a malo: non fecissent, Et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Verumtamen etiam ipsis non ait: Venite, percipite regnun; caste euim vixistis, nulli fraudem fecistis, neminem auperem oppressistis, limitem nullius invasistis, neminem jurando fefellistis. Non dixit hæc: sed, Percipite regnum, quin esurivi, et dedistis milii manducare. Quantum hoc excellit, quando cætera tacuit, et hoc solum Dominus nominavit? CAPUT X. —Rursus ad illos: Ite in ignem ccternum, qui præparatus eat diabulo et angelis ejus. Quam multa posset in impios dicere, si quærerent, Quare hnus in ignem æternum! Quare, quæris, adu! tcr,homicida, fraudator, sacrilege, blasphemator, infidelis? Nihil horum: sed, Quia esuriei, et non dedistis mihi manducare.