Latin
61.5.204 to 61.5.238
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 61.5.204-238
Unproofread scanNot analysed yet
recedant de medio turbæ obsequentes, et agnoscantur pueri divites flentes. Pariant simul dives et pauper, pariant simul mulier dives et mulier pauper: non attendant quod pariunt, discedant paululum, redeant et agnoscant. Ecce, dives, nihil attulisti in hunc mundum: sed nec auferre hinc aliquid potes. Quod divi de natis, hoc dico de mortuis. Certe quando aliq o casu vetera sepulcra franguntur, ossa divitis agnoscantur. Ergo dives audi Apostolum: Nihil intulimus in hunc mundum. Agnosce, verum est. Sed nec auferre. aliquid possumus. Agnosce, et hoc verum est. CAPUT IX. —10. Aliud eat esse divitem, aliud velle divitem peri. Vermis divitiarum, superbia. Quid ergo sequitur: Victum et tegumentum habentes, his contenti sinus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa et noxia, quæ mergunt hominem in interitum et perditionem. Radix eat enim omnium malorum avaritia: quam quidam sequentes, a fide pererraverunt. Attende quid dimiserunt. Doles quia hoc dimiserunt: vide quo se inseruerunt. Audi: A fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis. Sed qui? Qui volunl divites fieri. Aliud est, esse divitelu; aliud, velle fieri divitem. Dives est, qui a divitibus natus est: non quia voluit, dives est, sed quia multi hæreditates dimiserunt. Yideo facultates, non interrogo voluptates1. Hic cupiditas accusatur, non aurum, non argentum, non divitiae, sed cupiditas. Nam qui nolunt divites fieri, vel qui non curant, vel non ardent cupiditatibus, non avaritiæ facibus accenduntur, sed divites SUHI, audiant Apostolum. Hodie lectum est, Præcipe divitibus hujus mundi. Præcipe. Quid? Præcipe ante omnia, non superbe sapere. Nihil enim est quod sic generent divitæ, quomodo superbiam. Omne pomum, omne granum, omne frumentum, omne lignum habet vermem suum. Et alius est vermis mali, alius pyri, alius fabæ, alius tritici.