Latin
61.5.239 to 61.5.280
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 61.5.239-280
Unproofread scanNot analysed yet
Vermis divitiarum superbia. CAPUT X. —II. Divitiarum usus ad comparandam damam vitam. Ergo præcipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere. Exclusit vitium, doceat usum. Non superbe sapere. Unde autem nun superbe sapere? De eo quod sequitur, Neque sperare in incerto divitiarum. Qni non sperant in incerto divitiarum, non superbe sapiunt. Si non alium sapiunt, timeant. Si timent, non altum sapiunt. Quam multi heri divites, hodie paupereb? Quam mulli dormiunt divilcs, et venientibus latronibus et cuncta auferentibus, evigilant pauperes? Ergo non sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, vai præstat nobis omnia ubundanter ad fruendum: leniporalia, et æterna. Sed magis ad fruendum, æterna; ad utendum temporalia. Temporalia, tanquam viatoribus; arverna, tanquam habitatoribus. Temporalia, unde bona faciamus; ælerna, uude boni efficiamur. Ergo hoc faciant divites: non superbe sapiant, neque sperent in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui præstut nobis omnia abundanter ad fruendum: hoc faciant. Ex co autem quud habent quid faciant? Audi quid: Divites sint in opcribus bonis, facile tribuant. . Habent enim unde. Quare non faciunt? Paupertas difficultas est. Fucile tribuant, habent unde. Communiccut, id est, pares suos mortales agnoscant. Communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum. Non enim quia dico, inquit, Facile tribuant, communiceut, exspoliare illos volo, nudare illos volo, illalles reliuqucrc volo. Doceo lucrum, cum ostendo, Thesaurizent sibi. Non cniin volo ut pauperes rcmaneant. Thesaurizent sibi. Non ut perdant, dico: sed quo migrent, ostendo. Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurUI. ,ut apprehendant veram ritam (I l'iui. VI, 7-10, 17-19). Hæc crgo falsa vita est: apprehendunt veram vitam. Vanitas enim vanitantium1, et omnia vanitas. Quæ abundantia tanta hominis in omni labore suo, quo ipse luborat sub sole (Eccle. i, i, 5)? Apprehendenda est ergo vera vita, migrandæ sunt facultates nostræ ad luctum veræ vitæ;