Latin
62.3.1 to 62.3.30
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 62.3.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
Centurionis fides in humilitate. Discumbebat ergo Dorninus in domo pharisaei cujusdam superbi. In domo ejus crat, ut dixi; et in pectore ejus non erat. In hujus 'cro Centurionis domum non intravit, et pectus possedit. Zacchæus vero Domiuum et domo suscepit, et animo (Id. xix, 6). Hujus tamen fides in humilitate laudatur. Dixit enim, Non sum dignus til sub tectum meum intres. Et Domitis, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: secundum carnem. Nam et iste jatn Israelitas crat secundum spiritum. Venerat Dominus ad Israelem carnalem, id est, ad Jud. cos, ibi primum quærere oves perditas, ill quo populo, et dc quo populo cuiun corpus assumpserat: Son ibi inveni tantam fidem, ipse dicit. Possiunus nos metiri fidem hominum, sicut homines: ille qui interiora cernebat, ille quem ncmo fallebat, perhibuit testimonium cordi hominis, audiens verba bumililatis, pronuntians sententiam sanitatis. CAPUT II. —4. In centurione Gentes figuratæ. Unde autem hoc præsumpsit? Et ego, inquit, homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facil. Potestas suin quibusdam sub me positis, positus sub potestate quadam super me. Si ergo ego, inquit, homo sub potestate, jubendi habeo potestatem; quid tu possis, cui omnes serviunt potestates? Erat autem iste de Gentibus: erat quippe centurio. Jam Judæa gens habebat militem Romani imperii I. Ibi iste militem agebat, quantum agere centurio poterat; et sub potestate, ct habens potestatem; subditus obcdicns, subditos regens. Dominus autem (quod intendat præcipue necessario Charitas vestra), quamvis in populo Judaico esset jam pronuntiabat Ecclesiam toto orbe terrarum futuram, in quam erat missurus Apostolos: ipse a. Gentibus non visus et creditus, a Judæis visus et occisus.