Latin
62.3.31 to 62.3.61
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 62.3.31-61
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo enim domum hujus Dominus corpore non intravit, et ejus tamen fidem atque ipsam donium absens corpore, præsens majestate sanavit: sic et idem Dominus in solo Juda o populo corpore fuit; apud alias gentes nec de vii-gine natus est. nec passus est, nec pedibus ambulavit, nec humana pertulit, nee divina mirabilia fecit. Nihil horum in canens gentibus: et tamen de illo impletum est, quod dictum erat, Populus quem non cognovi, servivit mihi. Quomodo, si non cognovit? In auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45). Judæa gens cognovit, et crucifixit: orbis terrarum audivit, et credidit. CAPUT IN. —5. Mulier tangens fimbriam Christi, cum eum turba premit. Hanc quodam modo absentiam corporis sui et præsentiam virtutis suæ in omnibus Gentibus, et in illa muliere significavit, quæ fimbrian. vestimenti ejus tetigerat, cum requirit dicens: Quis mc tetigit? Tanquam absens, requirit: tanquam pra sens, sanat. Turbæ te, inquiunt discipali, comprimunt, et dicis: Quis me tetigit (Luc. VIII, 43-48)? Quasi enim sic ambularet, ut a nullo prorsus corpore tangeretur, ita dixit, Quis me tetigit? Et illi, Turbæ te comprimunt. Et tanquam diceret Dominus, Tangentem quaero, non prementem. Sic eUam nunc est corpus ejus, id est, Ecclesia ejus. Tangit eam fides paucorum, premit turba multorum. Corpus enim Christi esse Ecclesiam, tanquam filii ejus, audistis: et si vultis, ipsi estis. Apostolus multis locis hoc dicit: Pro corpore, inquit, ejus quæ eat Ecclesia (Coloss. I, 24). Et ilcrum: Vos autem estis corpus Christi et membra (1 Cor. in, 27). Si ergo corpus ejus sumus, quod tunc corpus ipsius in turba patiebatur, hoc patitur Ecclesia ipsius. A turbis premitur: a paucis tangitur. Caro eam prelnit, fides tangit. Frigite igitur oculos, obsecro vos, qui habetis unde videatis. Habetis enim quod videatis.