Latin
62.6.29 to 62.6.63
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 62.6.29-63
Unproofread scanNot analysed yet
iv, 11). Quid tam extremum, quid tam contemptibile? Tange, si fluxum sanguinis palcris: exiet virtus de illo cujus vestis est, et sanabit te. Finibria modo tangenda proponebatur, quando ex eodcm apostolo legebatur: Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idotio recumbentem; nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idololhyta? Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? Quomodo putatis decipi possc simulacris homines, qua a Christianis honorari putant? Novit, inquit, Deus cor meum. Seu frater tuus non novit cor tuum. Si infirmus cs, cave majorem ægritudinem: si firmus es, cura fratris infirmitatem. Qui vident ista, ædificantur ad alia 3, ut non fantum ibi manducare, sed et sacrificarc desidcreul. Ecce perit infirmus in tua scientia frater. Audi, frater: si contemnebas infirmum, eliam fratrem contemnis? Expergiscere. Quid, si in ip; um Christum peccas? Attende enim quod nullo pacto possis contemnere. Sic autem, inquit, peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Chribtum peccatis. Eant nunc, qui ista contemnunt, ct recumbant in idolio: nonne erunt prementes, non tangentes? et cum recubuerint in idolio, veniant et iinpleant ecclesiam; non salutem accepturi, sed pressuram facturi. CAPUT V. —8. Majoris alicujus metu recumbentes in idolio. Observantia in majorem quemque sit ordinata. Sed timeo, inquies, ne offendam majorem. Time prorsus, ne offendas majorem; et non offendis Deum. Qui enim times, ne offendas majorem, vide ne forte sit major isto, quem times offendere. Majorem certe noli offendere. Haec libi regula proponitur. Nonne manifestum est, eum minime offendendum, qui major est cæteris? Discute nunc majores tuos. Primi tibi sunt pater et mater: si recte educantes, si in Christum nutrientes; audiendi in omnibus, obtemperandum eis in omni jussione; contra majorcm nihil jubeant, et serviatur illis.