Latin
62.6.64 to 62.6.95
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 62.6.64-95
Unproofread scanNot analysed yet
Quis est, inquis, major eo qui me gcneravit? Ille qui te ipsum creavit. Gcnerat enim homo, creat Deus. Unde generat homo, nescit: quid gencraturus sit, nescit. Ille qui te vidit ut faceret, antequam esset quem fecit, certe major est patre luo. Major sit patria et ipsis parentibus tuis; ut quidquid jusserint parentes contra patriam, non audiantur. Et quidquid jusserit patria contra Deum, non audiatur. Si enim sanari vis, si post fluxum sanguinis, si post duodecim annos in illo morbo, si post consumpta omnia in medicis, et non recepta sanitate aliquando vis sana fieri, o mulier, quam alloquor in typo Ecclesiæ, jubet illud pater tuus, et illud jubet populus tuus. Sud dicit tibi Dominus tuus, Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Quo bono? quo fructu? qua mercede? Quoniam concupivit, inquit, rex decorem tuum (Psal. XLIV, 11, 12) Concupivit quod fecit: qu niam ut pulchram faceret, foedam amavit. Pro infldeli ct faeda sanguinem fudit, fidelem ac pulchram reddidit, dona sua in te amavit. Quid enim sponso tuo Contulisti? Qu:d in dotem a priore patrc et priore populo accepisti? Nonne luxurins et pannos peccatorum? Abjecit pannus tuos, discidit cilicium tuum: misertus est, ut ornaret; ornavit, ut amarct. CAPUT VI. —9. Scandalum fratri, peccatum eat in Christum. Quid plura, fratres? Christiani audistis, quia peccantes in fratres, et perentientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Nolite conlcmnere, si non vultis deleri de libro vitæ. Quamdiu conamur luculenter et delectabiliter vobis dicere, quod dolor noster cogit quomodocumque dicere, et Urere non permittit? Quicumque voluerint ista contemnere, in Christum peccant, videant quid agant. Paganos reliquos colligi volumus, lapidcs estis in via; venire volentes offendunt, et redeunt. Dicunt enim in cordibus suis: Quare nos relinquamus deos, quos Christini ipsi nobiscum colunt?