Latin
62.6.96 to 62.6.124
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 62.6.96-124
Unproofread scanNot analysed yet
Absit, a n e, inquit, ut cgodcos Gentium colam. Novi, intelligo, credo. Quid facis de consciculia infirmi, quam percutis? Quid facis de prelio, si contemnis quod emptum cst? Vide quanti cmptum cst. Peribit, inquit, infirmus in tuascientia: quam te dicis habere, ut scias quia nihil est idi lum, et animo cogites Deum, et sic recumbas in idolio. In hac scientia perit infirmus. Et ne contemnas infirmum, addidit, propter quem Christus mortuus eat. Quem vis contemnere, pretium ipsius attende, et cum morte Christi totum mundum appende. Et ne adhuc putares te in infirmum peccare, et leve duceres peccatum ac parvi pendercs, In Christum, inquit, peccatis. Solent enim homines dicere: In hominem pecco, numquid in Deum? Nega' Christum Deum. Audes negare Christum Deum? An aliud, in idolio cum recumberes, didicisti? Non admittit istam doctrinam Christi doctrina. Quæro I ubi didiceris non esse Christum Deum. Pagani hoc solent dicere. Vides quid faciunt mensæ ma- Ire? Vides quoniam corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor xv, 33)? Tu ibi de Evangelio loqui non potes, et de idolis loqucntes audis. Amittis ibi quod Christus Deus est: et quod ibi bibis, in Ecclesia vontis. Fortc hic audes loqui, forte inter turbas audes murmurare: Numquid Christus non horno fuit? nonne crucifixus est? A Paganis hoc didicisti, salutem perdidisti, fimbriam non tetigisti. Tange et in hoc fimbriam, recipe salutem. Sicut eam te tangere docuimus in eo quod scriptum est, Qui viderit fratrem in idolio recumbentem: tangc iliam et de divinitate Christi. De Judæis dicebat cadem fimbria, Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula (Rom. IX, 5). Ecce in quem verum Deum peccas, dum discumbis apud deos falsos.