Latin
67.4.1 to 67.4.29
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 67.4.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Confessio duplex est, peccatoris ei laudaloris. Tundere pectus quid. Saucium Evangelium cum legeretur, audivimus exsul:asse Dominum Jesam in Spiritu, et dixisse: CoMpleor libi, Pater, Domine cmli et terræ, quia abscondisti hæc a supientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Hucusque interim verba Domini, si digne, si diligenter, si quod primum est, pic consideremus; invenimus primitus, non semper cum in Scripturis legimus coNfessionem, debere nos intelligere vocem peccatoris. Maxime autem boc dicendum fuit, et binc admonenda Charitas vestra: quia mox ut boc verbum sonuit in ore Lectoris, secutus est etiam sonus tunsionis pectoris vestri, audito scilicet quod Dominus ait, Confiteor tibi, Pater. I. . hoc ipso quod sonuit, Confiteor, pectora tutudistis. Tundere autem Ictus quid cst, nisi arguere quod latet in pectore, et evidenti pulsu occul- Iam castigare peccattum? Quare hoc fecistis, nisi quia auditis, Confiteor tibi, Pater? Confiteor, audistis: qui confitetur, non attendistis. Nunc ergo advertite. Si, Confiteor, Christus dixit, a quo longe est omne pcccatum; non solius est peccatoris, sed etiam aliquaudu laudatoris. Confitemur ergo, sive laudantes Deum, sive accusantes nos ipsos. Pia est utraque confessio, sive cum te reprehendis, qui non es sine peccato; sive cum illum i; udas, qui non potest babere peccatum. i. Peccatoris confessio etiam ipsa eat Dei laudatio. Lazari suscitatio, peccatoris resurgentis figura. Si autem bcne cogitemus, reprehensio tua, laus ipsius fit. Quare enim jam confitens in accusatione peccati tui? in accusatione lui ipsius quare confiteris, nisi quia ex mortuo vivus factus es? Scriptura quippe ait: A mertuo, quasi qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26). Si perit a mortuo confessio, qui confitetur viv t, et si peccatum confitetur, utique a morte revixit. Si peccati confessor revixit a morte, quis cum suscitavit?