Latin
67.4.30 to 67.4.62
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 67.4.30-62
Unproofread scanNot analysed yet
Nullus mortuus est sui ipsiu9 suscitator. Ile se potuit suscitare, qui mortua carne non mortuus esU Etenim hoc suscitavit quod mortuum fuerat. Ille se suscitavit, qui vivebat in se, in carne autem sua suscitanda mortuus crat. Non enim Pater salus Filium suscitavit, de quo dictum est ab Apostolo, Propter quod et Deus eum exaltavit (Philipp. It, 9): sed etiam Donainus se ipsum, id est, corpus suum; unde dicit, Solrite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Mortuus est autem peccator, maxime ille quem moles consuctudinis premit, quasi sepultus est Lazarus. Parum enim erat, quia mortuus; etiamsepultus. Quisquis igitur malæ consuetudinis, malæ vitæ, terrenarum scilicet cupiditatum mole premitur, ita ut in illo jain factum sit, qnod in quodam psalmo miserabiliter dicitur, Dixit stultus in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1); fit talis, de quali dictum est, A mortuo, velut qui non ait, perit confessio. Quis cum suscitabit, nisi qui remoto lapide clamavit, dicens: Lazare, prodi foras? Quid cst ament foras prodire; nisi quod occultum erat foras proderc? Qui confitetur, foras prodit. Foras prodire non posset, nisi viveret: vivere non posset, nisi resuscitatus csset. Ergo ilA confessione sui accusatio, Dei laudatio est. CAPUT II. —5. Ecclesia peccatores solvendo quid eia prosit. Dicit ergo aliquis, Quid prodest Ecclesia, si jaM confessor voce domiuica resuscitatus prodit? Quid prodest Ecclesia confitenti, cui Dominus ait: Quæ solveritis in terra, soluta erunt et in cælo (Matth. XVI, 19)? Ipsum Lazarum attende: cum vinculis prodit. Jam vivebat confilendo; sed nondum liber ambulabat, vinculis irretitus. Quid ergo facit Ecclesia, cui dictum cst, Qua solveritis, soluta erunt; nisi quod ait Dominus continuo ad discipulos, Solvite illum, ct sinite abire (Joan. xi, 14, Ii, 43,44)? Laudare Deum. Accusare nos ipsos.