Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. VIII, f. 1…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 7-3
Unproofread scanNot analysed yet
restis nuptialis, charitas. Quid est vestis uuptialis (c)? Quæramus illam in Litteris sanctis I. Quid est vestis nuptialis? Sine dubio aliquid est quod mali et boni commune non babent: hoc inveniamus, et inenimus vestem nuptialem. Iii donis Dei quid cst quod commune non babent boni ct mali? Quod homines sumus et pecora non sumus, Dei doRum est: sed commune hoc cum bonis et malis. Quod nobis lux de cœlo oritur, de nube pluiviæ descendunt, fontes IIlanant, agri fructificant, dona sunt, sed bonis malisque communinia. Intremus ad nuptias; foris alios relinquamus, qui non vcnerunt vocati. Ipsos convivas, id cst, Chi istianos considercmus. Baptismus donum Dei est, habent illum boni ct mali. Altaris Sacramenta sunu! accipiunt boni et mali. Prophetavit Sauliniquus, et viro sancto atque justissimo infestus; dum eum persequeretur prophetavit (I Reg. xix). Numquid dicuntur credere soli boni? Et dæmones credunt, et contremi cunt (Jacobi II, 19). Quid facio? Excussi omnia, et ad vestem illam nondurn perveni. Involucrum meum explicavi, omnia vel pene omnia consideravi, ad vestem illam nondum perveni. Quodam loco Paulus apostolus attulit milii magnum involucrum maguarum rerum; exposuit ante me, et dixi ei, Ostende mihi si forte hic illam vestem nurptialem reprrisli. Coepit excutere singula, et dicere: Si linguis hominum loquar et Angelorum, si habeam omnem scientiam, et prophetiam, ci omnem fidem, ita ut montes transferam; si distribuero omnia mea pauperibus, et tradam corpus meum ut ardeam. Magnæ vestes: nondum tamen est illa nuptialis. Jam profer nobis nuptialem vestem. Quid nos, Apostole, suspendis? Prophetia forte Dci donum esi, quod non habent boni et mali, Si charitatem, inquit v non habeam, nihil sum, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Ecce vestis nuptialis: induite vos, o convivæ, at securi discumbatis. Nolile dicere: Ad istam vestem habendam pauperes sumus. Vestite, et vestimini. Hiems est:: vestite nndos: nudus est Christus; et quicumque non hahetis vestem nuptialem, dabit iIlam. Ad illum currite, ipsum rogate: novit sanctificare fideles suos, novit vestire nudos suos. Ut possitis vestem habentes nuptialem non timere tenebras exteriores, vincula membrorum et mannum et pedum; non deficiant opera. Si deficiunt, ligatis manibus quid facturus est? ligatis pedibus quo fugiturus cst? Illam teneatis vestem nuptialem, induimini ipsam, et scruri discumbite, quando venit inspicere. Dies judicii aderit: magnutn spatium modo largitur, qui nudas crat aliquando vestiatur.