Latin
96.8.1 to 96.8.27
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 96.8.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Charitate fiunt præcepta levia. Durum videtur ct grave quod Dominus imperavit, ut si quis eum vult sequi, abneget se ipsum. Sed non est durum nec grave quod ille imperat, qui adjuvat ut fiat quod imperat. Nam et illud verum est quod ei dicitur in Psalmo: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Et illud verum est quod ipse dixit: Jugum meum lene est, et onus meum leve eat (Matth. XI, 50). Quidquid enim durum est in præceptis, ut sit leae, charitas facit. Novimus quanta ipse amor faciat. Plerumque etiani ipse amor reprobus atque lascivus est: quanta homines dura perpessi sunt, quanta indigna et intolerabilia pertulerunt, ut pervenirent ad id quod amaverunt; sive sit amator pecuniæ, qui vocatur avarus; sive sit honoris amator, qui vocatur ambitiosus; sive sit corporum pulchrorum amator, qui vocatur lascivus? Et quis posset cnumerarc omnes amores? Considerate tamen, quantum laborent omnes amatores, nec sentiunt quod laborant: ct tunc ab eis plus laboratur, quando a labore quisque prohibetur. Cum ergo tales sint homines plures, quales sunt amores, nihilque aliud curæ esse debeat quomodo vivatur, nisi ut quod amandum est eligatur; quid miraris, si ille qui diligit Christum, et qui vult sequi Christum, amando negat se ipsum? Si euim per it homo amando se, profecto invenitur negando se. CAPUT II. —i. Amor sui, prima hommis perditio, Prima hominis perditio, fuit amor stri. Si enim se non amaret, et Deum sihi præponeret, Deo esse scmper subditus vellet: non autem converteretur ad negligendam voluntatem illius, et faciendam voluntatem saam. Hoc est enim amare se, velle lacere voluntatem suam. Praepone his voluntatem Dei: disce amare te, non amando te. Nam ut sciatis vitium esse se ainarc, sic Apostolus dicit: Erunt enim homines se ipsos amanlea.