Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36 50, Et ecce mulier quoe erat in civitat…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 7-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. —7. Deinceps de remistione peccatorum, quod ab homine dimitti non possint. Jam nanc quia ut potuimus, quaestionem profundam in tantilla temporis brevitate solvimus; aut si nondum solvimus, debitores, ut dixi, teneamur: illud potius breviter videamus de rcmissione peccatorum. Homo putabatur Christus, ct ab illo qui invitavit, et ab eis qui pariter discumbebant. Nescio quid illa peccatrix plus in Domino viderat. Nam quare fecit illa omnia, nisi ut sibi dimitterentur peccata? Noverat ergo illum posse peccata dimitere: illi autem noverant hominem non possc dimittere. Et credendum est quod omnes, id cst, et illi discumbentes, et illa mulier accedens ad pedes Domini, omnes hi novcrant hominem non posse peceata dimittere. Cum ergo omnes hoc nossent; illa quæ credidit eum dimittere posse peccata, plus quam hominem esse intellexit. Denique cum dixisset mulicri, Dimittuntur tibi peccata tua; continuo illi, Quis est iste qui et peccata dimittit? Quis est iste, quem jam mulier peccatrix cognovit? Tu recumbens quasi sanus, medicum ignoras: quia majore forsitan febre mentem etiam perdidisti. Nam et phreneticus ridens ploratur a sanis. Tamen illud bene nostis, bene tenetis: tenete, qnia homo non potest peccata dimittere. Ilia quæ sibi a Christo dimitti credidit, Christum non hominem tantum, sed et Deum credidit. Quis est iste, inquiunt, qui et peccata dimittit? Et Dominus, Quis eat iste, dicentibus, non dixit, Filius Dei, Verbum Dei: icon hoc dixit, sed in eo quod putabant aliquantum eos manere permittens, solvit quæstionem motus illorum! . Qui eniin videbat discumbentes, audiebat cogitantes; conversus ad mulierem, Fides tua, inquit, te salvam fecit. Isti qui dicunt, Quis est iste qui et peccata dimittit? qui me putant hominem, hominem putent. Fides tua te salvam fecit.