Latin
7.5.1 to 7.5.28
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 7.5.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
—Qui Moysi loquebatur, Christum fuisse, quorumdam opinio. Quod autem idem ipse, qui loquebatur Moysi, et angelus Domini et Dominus dicitur, magna quæstio est, nec temerarium debet babere affirmatorem, sed cautum inquisitorem. Duæ sunt autem sententiæ, quæ binc proferri possunt, quarum quælibet vcra sit, ambæ secundum fidem sunt. Quod dixi, quænam carum vcra sit; hoc dixi, quidnam eorum senselit qui scripsit. Nam quando nos inquirentes Scriptulas sentimus aliquid, quod scriptor forte non sensit; non tamen hoc sentire debemus, quod abhorret a regula fidci, a regula veritatis1. Ergo ambas sententias propono: sit fortassis ct tertia, qn:c me latet. Ex his autem duabus propositis, cligatis quam volueritis Aliqui dicunt ideo et angelum Domini dictum et Dominum, quia Christus erat, de quo aperte propheta dicit quod sit magni consilii Angelus (Isai. ix, 6). Angelus enim officii nomen est, non naturæ. Nam angelus græce, qui latine nuntius appellatur. Nuntius ergo actionis nomen cst: agendo, id est, aliquid nuntiando, nuntius appellatur. Quis neget Christum nuntiasse nobis regnum cælorum? Deinde angelus, id esi nuntius, mittitur ab eo qui per eum aliquid nuntiat. Et quis neget Christum missum? qui toties dicit, Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qni me misit (Joan. vi, 38); ipse proprie missus. Nam Siloe, illa piscina, interpretatur Missus. Ideo cui oculos luto inunxit, inde lavare faciem jussit (Id. IX, 7). Nullius enim visus aperitur, nisi ejus qui a Christo mundatur. Ergo idem angelus, idem Dominus. In ea opinione cavendum Arianorum argumentum. Sed hic occurrit aliquid præcavendum. Non enim desunt hæretici qui dicam, Patris ct Filii distare et dissonare naturas, ct non eos esse unius ejusdemque substantiæ. Catholica autem fides credit Patrem ct Filium et Spiritum sanctum unum Deum, unius substantiæ Trinitatem, inseparabiliter, aequaliter, non commixtione confusam, non distinctione separatam.