Latin
7.5.29 to 7.5.55
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 7.5.29-55
Unproofread scanNot analysed yet
IlIi ergo qui persuadere moliuntur Filium non esse ejusdem substantiæcujus est Pater, argumentantur ex hoc quod Filius visus est patribus: Pater, inquiunt, non est visus; invisibilis autem et visibilis diversa natura est. Et idco, inquiunt, de Patre dictum est, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. vi, 16). Ut ille qui visus est non solum Moysi, sed etiam Abrahæ; non solum Abrahae, sed cHam ipsi Adam ct cæteris patribus, non Deus Pater, sed Filius potius credatur, ut intelligatur creatura. Catholica non hoc dicit. Sed quid dicit? Deus Pater, Deus Filius; incommutabilis Pater, incommutabilis Filius; æternus Pater, coæternus Filius; invisibilis Pater, invisibilis Filius. Nam si dixeris Patrem invisibilem, Filium visibilem; distinxisli, imo vero separasti substantias. Quomodo gratiam invenisti, qui fidem perdidisti? Solvitur ergo ista quaestio sic: Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, natura propria invisibilis esi: apparuit autem quando voluit, cui voluit; non ut est, sed ut voluit cui serviunt omnia. Si enim amma tua cum sit invisibilis in corpore tuo, ut appareat profert vocem, et vox in qua apparet anima tua cnm loqueris, non est substantia animæ tuæ; aliud cst illa v aliud est vox; et tamen apparel, et in ca re quæ ipsa non est: sic et Deus si in igne apparuit, non est ignis; si in fumo apparuit, non est fumus; si in sono apparuit, non est sonus. Non sunt hæc Deus, sed indicant Deum. Hoc retento, securi credimus potuisse dici Filium qui apparuit Moysi, et Dominum et angelum DomnIi. Aliorum sententia, angelum Moysi apparuisse, non Christum. Qui vero existimant vere cum angelum Domini fuisse, uon Christum, sed angelum missum; necesse est ut exigatur ab eis ratio, quare dictus sit Dominus.