Latin
7.5.88 to 7.5.110
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 7.5.88-110
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid agimus, quia cum duo mitterentur ad Sodomam apparentes fratri Abrahae Lot, et ipse agnoscit in eis divinitatem; et cum duos videat, Dominum appellat (Gen. XVIII, et XIX)? Et ille in tribus Dominum, et in duobus ille Dominum. Nc separemus ergo Trinitatem et faciamus in Sodoma dualitatem, puto quod melius intelligimus, quia patres nostri Dominum in Angelis agnoscebant, habitantem in habitatione intelligebant; non portantibus, sed iusidenti gloriam dabant. Quam sententiam couGrmat non solum Epistola quae scribitur ad Hebræos, ubi dicitur, Si enim qui per Angelos dictus eat sermo, factus est firmus (Hebr. II, i [loquebatur cnim de veteri Testamento, commendavit quod ibi Angeli loquebantur; sed Deus in Angelis suis honorabatur, et per Angelos interior habitator audiebatur]); sed etiam in Actibus Apostolorum Stephanus dicit, arguens et increpans Judæos, Dura cervice, ct non circumcisi corde et auribus. Dura cervice, spinæ non crcmatæ. Vos semper resistitis Spiritui sancto. Ideo rubus non cremabatur, quia flammæ Spiritus ab spinis pecCatorum resistebatur I: Vos semper resistitis Spiritui sancto. Quem prophetarum noa occiderunt patres vestri? (Et unde agitur) qui accepistis Legem in edictis Angelorum, et non custodistis (Act. VII, 51-53). Si diceret, An-. geli, et non, Angelorum; non decrant illi qui diccrent, Christus est, quia dictus cst magni consilii Angelus. Angelus Christus, numquid Angeli Christus? Dicit et apostolus Paulus, quoniam semen Abrahæ dispensatum cst *: Dispositum, inquit, per Angelos in manu Mediatoris (Galat. III, 19). -