Latin
7.5.56 to 7.5.87
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 7.5.56-87
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo enim ab eis qui Christum fuisse dicunt, exigitur quare dictus sit angelus; sic ab eis qui angelum dicunt, exigitur quare dictus sit Dominus. Sed illi qui Christum dicunt fuisse, jam commemoravi, quomodo inde exeant, quare dictus sit angelus, quia prophe:a aperte dixit Dominum Christum magni consilii Angelum. Ilii ergo qui dicunt angelum, respondere debent quare appellatus sit Dominus. Hespondent et ipsi: Sicut in Scripturis propheta loquitur, et dicitur quia Dominus loquitur; non quia Dominus est propheta, scd quia Dominus est in propheta; sic et cum ptr angelum dignatur Dominus loqui, quomodo per apostolum, quomodo per prophetam, recte dicitur et angelus propter sc ipsum, ct Dominiis propter habitantem Deum. Certe enim Paulus homo erat, et Christus Ocus; et ait tamen ipse Paulus, An vultis experimenlum ejus accipere, qni in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Dixit ct propheta, Audiam quid loquetur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9). Qui loquitur in homine, loquitur in angelo. Ideo apparuit Moysi angelus Domini, et dixit, Ego sum qui sum 1. Habitatoris vox est, non templi. G. Difficultas in ea sententia diluitur. Nam si propterea Christus erat, cum angelus dictus sit, quia uaus cra! ; quid facimus, quando Abrahæ tres app rucrunt? quid hic dicimus? Tres apparucrunt, ct Abraham tanquam ad unum loquens dixit, Domine. Quid dicimus? quare Ires? An ipsa Trinitas erat? Quarc ergo Dominus? Quia Trinitas unus Dominus, non sunt tres domini: et Trinitas unus Deus, non tres I; una substantia, tres personæ. Neque enim Pater Filius est, aut Filius Pater est, aut Spiritus sancus vel Pater vel Filius est. Sed Pater non est nisi Filii; Filius non est nisi Patris; Spiritus et Patris et Filii. Quamvis ill illis tribus aliqui dicunt, quod unus ibi excellebat, quem Dominum appellabat Abraham, quando apparuerat cum duobus, tanquam Christus cnm Augelis suis.