Latin
71.12.1 to 71.12.23
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.12.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
De Spiritu sancto hic dictum esse. Nam et hoc ipsum quod ait, Spiritus autcm blasphemia non remittctur; utique non annis spiritus, sed Spiritus sancti blasphemiam necessc est intelligamus. Quod etsi planius alibi non diceret, quis tam vecors esset, ut aliud intelligeret? Secundum hanc regulam locutionis, ct illud accipitur: Nisi quit renatus fuerit ex aqua et Spiritu (Joan. III, 5). Non cnim ait ibi, Et Spiritu saucto: ut tamcn hoc iutcliigitur. Nee quoniam dixit, ex aqua et Spiritu, omnem spiritum quisquam intelligere cogitur. Quocirca cum audis, Spiritus autem bIasphemia non remittetur; sicut non omnem spiritum, ila non omnis spiritus blasphemiam oportet accipias. CAPUT VIII. —13. Evangelistæ alii de hac re consentientes cum Matthæo. Audire jam velle vos video, quoniam non cst omnis, quænam sii illa blasphemia Spiritus, qux non remittetur; et quod sit verbum, quoniam non est omne, quod si dictum fuerit contra Spiritum sanctum, non remittetur, neque in hoc sæculo, neque in futuro. Jam ct ego vellem dicere, quod intentissime exspectatis audiro: sed tolerate aliquantas majoris diligentiæ moras, donee, adjuvante Domino, totum quod occurrit expediam. Alii quippe duo evangelistæ, Marcus et Lucas, cum de hac re loquerentur, non dixernunt, blasphemiam, seu verbum: ut intelligeremus non omnem blasphemiam, sed quamdnm: nee verbum omne, sed quoddam. Quid ergo dixerunt? Apud Marcum ita scriptum cst: Amen dico vcbis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiæ, quibus blasphemaverint: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in æternum, aed reus erit æterni delicti (Marc. III, 28, 29). Apud Lucam ita: Omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur ei: ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur (Lue, xn, 10). Numquid propter nonnullam verborum diversitatem recedimur ab ejusdem veritate sententiæ? Nam neque alia causa est cur Evangelistæ eadem non codem n:odo dicant, nisi ut inde discamus res verbis, non rebus verba praeponere, nihilque aliud in loquente quærere, nisi voluntatem, propter quam insinuandam verba promuntur.