Latin
71.9.47 to 71.9.60
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.9.47-60
Unproofread scanNot analysed yet
Nec rursus definite dixit, Si non venissem ct locutus fuissem eis, quoddam peccatum non haberent: ne pium studium parum exerceretur. In omni quippe copia Scripturarum sanctarum pascimur apertis, exercemur obscuris: illic fames pellitur, hic fastidium. Quia ergo non est dictum, Peccatum nullum haberent; non perturbemur, cum peccatores Judæos, etiamsi Dominus non venisset, agnoscimus. Sed tamen quia dictum est. SI non venissem, peccatum non haberent; inde necesse est, etiamsi non omne, aliquod tamen cos ex adventu Domini, quod non habebant, contraxisse peccatum. Illud ipsum profecto est, quod in præsentem sibique loquentem non crediderunt, cumque inimicum deputantes, quoniam vera dicebat, insuper occiderunt. Hoc peccatum tam magnum et horrendum, si non vcnisset et locutus cis fuisset, uliquc non habcrent. Sicut ergo ibi cum audimus, Peccatum non haberenl; nnn omne, scd aliquod peccatum intelligimus: ita in hodierna lectione cum audimus, Spiritus blasphemia non remittetur; non omnem blasphemiam, sed quamdam; et cum audimus, Qui dicit verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei; noa omnc verbum, sed quoddam intelligere debemus.