Latin
71.19.25 to 71.19.48
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.19.25-48
Unproofread scanNot analysed yet
appropinquavit enim regnum coelorum (Id. IV, 17 ). Ait autem Joannes inter catcra, quae locutus est ad eos qui venerunt, ut ab illo baptizarentur: Ego quidem vos baptizo in aqua in pænitentiam: qui autem venturus eat post nat, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Id. III, 11 ). Ait el Dominus: Joannes quidem baptizavit aqua, ros autem baptizabimini Spiritu sancto, quem accepturi estis non post multos hos dies, usque ad Pentecoaten (Act. I, 5 ). Quod autem dixit Joannes, Et igni, quamvis possit iutelligi ct tribulatio, quam pro nomine Christi credeutcs fucrant perpessuri; tamen non ab re est, eumdum Spiritum sanctum etiam nomine ignis significatum vidcri. Propter quod et in adventu ejus dictum est: Visai sunt illis tinguæ divisæ, velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum (Id. II, 3 ). Hine et ipse Dominus ait: Ignem veni mittere in mundum (Luc. XII, 49). Hinc et Apostolus ait: Spiritu ferventes (Rom. XII, 11 ):quoniam hinc fervet charitas. Diffunditur quippe in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus cst nobis. Cui fervori contrarium est, quod Dominus ait, Refrigescet charitas multorum (Matth. xxiv, ii ). Scd perfecta charitas perfectum donum est Spiritus sancti. Prius cst autem illud quod ad remissionem pertinet peccatorum: per quod beneficium cruimur de potestate tenebrarum (Coloss. I, 13 ),et princeps hujus mundi mittitur foras fide nostra (Joan. XII, 31), qui operatur in filiis infidelitatis (Ephes. II, 2 ),nulla v! alia *nisi societate et obligatione peccati. In Spiritu cnim saneto, quo in unum Dei populus congregatur, ejicitur spiritus immundus, qui in sc ipsum dividitur.