Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 71
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.20
Unproofread scanNot analysed yet
Impænitentia, peccatum in Spiritum sanctum. Contra hoc donum gra, contra istam Dei gratiam loquitur cor impœnitens. Ipsa ergo impœnitentia est Spiritus blasphemia, quæ non reminetur neque in boc saeculo, neque in futuro. Contra Spiritum enim sanctum, quo baptizantur quo- 'rum peccata omnia dimittuntur, et quem accepit Ecclesia, ut cui dimiserit peccata, dimittantur ci, verbum valde malum et nimis impium, sive cogitatione, sive etiam lingua sua dicit, quem patientia Dei cum ad pœnitentiam adducat, ipse secundum doritiam cordis sui et cor impœnitens thesaurizalsibi irain in die iræ et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. n, 4-6 ). Hæc ergo impoenitentia; sic enim uno aliquo nomine possumus utcumque appellare et blasphemiam, et verbum contra Spiritum sancium, quod remissionem non habet in aeternum: hæc, inquam, impœnitentiam, contra quam clamabant et præco et judex, dicentes, Pænitentiam agite, appropinquavit enim regnum c. rlorum; contra quam Dominus os cvangelicai prædicationis aperuit, et contra quam ipsum Evangelium in toto orbc prædicandum esse prædixit; ubi posteaquam resurrexit a mortuis, ait discipulis, Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertio die, et prædicari in nomine ejus pænitentiam et remissionem peccatori, per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. xxiv, 46,47 ):hæc omnino impœnitentia non habet remissionem, neque in hoc sæculo, neque in futuro; quia poenitentia impetrat remissionem in hoc sæculo, quoe valeat in futuro. CAPUT XIII. —21. De nullo desperandum eat inpræsenti vita. Sed ista impœnitentia vel cor impœnilens quamdiu quisquc in hac carne vivit, non potest judicari. De nullo cnim desperandum esl, quamdiu patientia Dci ad pœnitentiam adducit, nec de hac vita rapit impium, qui non mortem vult impii, quantuiu ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23). Paganus est hodie: unde scis, utrum siL futurus crastino ChrisLianus? Judæus infidelis est hodie: quid si cras credat in Christum? Hæreticus est hodie: quid si cras se. quatur catholicam veritatum? Schismaticus est hodie: quid si cras amplectatur catholicam pacem? Quid si isti, quos in quocumque genere erroris notas, ct tanquam desperatissimos damnas, antequam finiant istam vitam, agant poenitentiam, et inveniant veram vitam in futnro? Proinde, fratres, etiam ad hoc vos admoneat, quod ait Apostolus: Nolite ante tempus quidquam judicare (I Cor. iv, 5). Hæc enim blasphemia Spiritus, cui nunquam cst ulla remissio (quam non omnem, sed quamdam intelleximus, camque perseverantem duritiam cordis impœnitentis vel diximus vel invenimus, vel etiam quantum existimamus, ostendimus), non potest in quoquam, ut diximus, dum in hac adhuc vita est, deprehendi.