Latin
71.55.39 to 71.55.56
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.55.39-56
Unproofread scanNot analysed yet
riæ, et unitatis congregationi, quoe vera est Ecclesia ejus, inimicæ; non quia videntur ejus habere nomen, idcirco pertinent ad ejus congregationem. Pertinerent autem, si Spiritus sanctus, in quo consociatur hac congregatio, adversum se ipsum divisus esset. Hoc autem quia non est (qui enim non est cum Christo, contra ipsum est; et qui cum illo non congregat, spargit), ideo peccatum omne atque omnis blasphemia dimittetur hominibus in hac congregatione, quam in Spiritu sancto, et non adversus se ipsum diviso, congregat Christus. Ipsius autem Spiritus blasphemia illa, qua fit ut corde impoenitenti huic tanto Dei dono usque in fiDem vitæ istius resistatur, non remittetur. Nam etsi quisquam ita sit contrarius veritati, ut Deo loquenti, non in Prophetis, sed in unico Filio, cum propter no eum, ut nobis in eo loqueretur, Filium hominis esse voluit, reluctetur; remittetur ei, cum poenitendo con. versus fuerit ad Dei benignitatem; qui cum mortem impii nollet, quantum ut revertatur ct vivat (Ezech. xxxiii, il), dedit Ecclesiae suae Spiritum sanctum, ut quicumque in eo peccata dimitteret, dimitterentur ei. Qui vero huic dono exstiterit inimicus, ut non illud per poenitentiam petat, sed ei per impœnitentiam contradicat, fit irremissibile; non quodcumque peccatum, sed contempta vel etiam oppugnata ipsa remissio peccalorum. Atque ita dicitur verbum contra Spiritum sanctum, cum ei dispersione ad congregationem nunquam venitur, quæ ad remittenda peccata accepit Spiritum sanctum. Ad quam congregationem etiamsi per malum clericum, sed tamen catholicum ministrum, reprobum et fictum aliquis accesserit cordb non ficte; in ipso sancto Spiritu remissionem accipit peccatorum. Qui spiritus in sancta Ecelesia,. etium isto tempore, quo velut arca cum palea trituratur, sic operatur, ut nullius veram confessionem asperetur, nullius simulatione fallatur, atque ita reprobos fugiat, ut etiam per eorum ministerium probos colligat.