Latin
71.55.57 to 71.55.67
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.55.57-67
Unproofread scanNot analysed yet
Unum ergo suffugium est, ne sit irremissibilis blasphemia, ut cor impoenitens caveatur; ncc aliter pænitentia prodesse credatur, nisi ut teneatur Ecclesia, ubi remissio peccatorum datur, et societas Spiritus in pacis vinculo custoditur. CAPUT XXIV. —58. Tractatoris humilitas. Ut potui, difficillimam quæstionem, si. tamen aliquatenus potui, Domino miserante atque adjuvante, tractavi. Quidquid tamcn in ejus difficultate apprehendere non valui, non imputetur ipsi veritati, quæ salubriter pios, etiam cum occultatur, exercet; sed infirmitali meæ, qui vel intelligenda conspicere, vel intellecta explicare non potui. De his autem qua; forte potuimus et cogilando vestigare, et dicendo cxpedire, illi sunt agendæ sratiæ, a quo quæsivimus, a quo pctivimus, ad quem pulsavimus, ut haberemus unde et nos meditando aleremur, et vobis loquendo ministraremus.