Latin
71.6.16 to 71.6.31
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.6.16-31
Unproofread scanNot analysed yet
sed Qui dixerit, boc est, quilibet dixerit, quicumque dixerit, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. Sive ergo sit ille Paganus, sive Judæus, sive Christianus, sive cx Judxis vel Chiistianis hærcticus. sive quodlibet aliud habeat nomen erroris, non dictum cst, Illc aut ille; sed, Qui dixerit verbum contra Spiritum sanctum, id est, blasphemaverit Spiritum sanctum, non rcmittetur et, neque in hoc sæculo, neque in futuro. Porro autom si omnis error contrarius veritati et inimicus catholicæ paci, sicut supra ostendimus, dicit verbum contra Spiritum sanctum, nee tamen cessat Ecclesia ex omni errore corrigere atque colligcre, qui rcmissionem peccatorum et ipsum quem blasphemaverant accipiant Spiritum sanctum; puto quod grande secretum tam magna! hujus quæstionis ostendimus. Lumen ergo expositionis a Domino requiramus. CAPUT V. —8. Quæstio omnium difficillima. Erigite itaque, fratres, crigile ad me aurcs, ad Dominum mentes. Dico Charitati vestræ: fortc in omnibus sanctis Scripturis nulla major quæstio, nulla diC. ficiJior invenitur. Unde ut vobis aliquid de me ipso fatear, semper in sermonibus quos ad populum habui, hujus quæstionis difficultatem molestiamquc vitavi: non quia nihil haberem quod inde utcumque cogitarem; neque enim in re tanta pcterc, quærere, pulsare negligerem: sed quia ipsi intelligentiæ, quæ mihi aliquantum aperiebatur, verbis ad horam occurrentibus me posse sufficcre non putarem. Hodie autem lectiones audiens, de quibus vobis esset sermo reddendus, cum Evangelium legeretur, iia pulsatum est cor mcum, ut Deum crederem velle aliquid hinc pcr meum ministerium vos audire.