Latin
71.9.1 to 71.9.20
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.9.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Non omnem Spiritus blasphemiam irremissibilem esse. Prius ergo ut advertatis et intelligatis, admoneo non dixisse Dominum, Omnis blasphemia Spiritus non rcmittetur; neque dixisse, Qui dixerit quodcumque verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei: sed, Qui dixerit verbum. Illud enim si dixisset, nihil nobis omnino remaneret unde disputare possemus. Quoniam si omnis blasphemia et omne verbum quod dicitur contra Spiritum sanctum, non remitterctur hominibus; ex nullo genere impielatis corum qui dono Christi et sanctificationi Ecclesiæ contradicunt, vel Paganorum, vel Judaeorum, vel quorumlibet hæreticorum, nonnullorum etiam in ipsa Catholica imperitorum, quemqnam Ecclesia lucraretur. Sed absit ut hoc Dominus diceret: absit, inquam, ut Veritas diceret, omnem blasphemiam vel omne verbum quod contra Spiritum sanctum diceretur, non habere remissionem, neque in hoc sæculo, neque in futuro. CAPUT VI. —10. Certam quamdam esse blasphemiam irremissibilem. Exercere quippe nos voluit difficultate quæstionis, non decipere sententiæ falsitate. Quapropter non est necesse ut omnem blasphemiam vel omne verbum quod dicitur contra Spiritum sanctum, remissionem quisquam existimet non habere: sed necesse est plane ut sit aliqua blasphemia ct aliquod verbum, quod si dicatur contra Spiritum sancium, nullam unquam veniam remissionemque mereatur. Quia si omne rcceperimus, quisnam poterit saltari? Si autem rursus nullum putaverimus, contradicimus Salvatori. Est ergo sine dubio aliqua blasphemia ct aliquod verbum, quod si dictum fucrit contra Spiritum sanctum, non remittetur. Quod sit autcm hoc verbum, quæri a nobis Dominus voluit; ideo non expressit. Quaeri, inquam, voluit, non negari. Solent euim Scripturæ ita loqui, ut quando aliquid sic dicitur, ut neque ex toto neque ex parte dictum finiatur 1, non sit necesse ut ex toto fieri possit, ut et ex parte non intelligatur. Ista ergo sententia ex toto, id cst, universaliter pronuntiaretur, si diceretur, Omnis blasphemia Spiritus non remittetur;