Latin
72.3.1 to 72.3.34
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 72.3.1-34
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Bona opera habere malus homo non potest. Admonuit nos Dominus Jesus Christus, at bonæ arbores simus, et fructus bonos habere possimus. Ait enim: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facile arborem malam, et fructumejus malum. De fructu enim arbor cognoscitur. Ubi ait: Facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: hoc utique non est admonitio, sed præceptum salubre, cui obedientia necessaria est. Quod autem dicit: Facite arborem malam, et fructum ejus malum: non praeceptum est, ut facias; sed monitio, ut caveas. Contra hos enim dixit, qui putabant se, cum mali essent, loqui bona posse, vel bona opera habere. Hoc Dominus Jesus dicit non posse. Prius est enim mutandus homo, ut opera mutentur. Si enim manet homo in eo quod malus est I, bona opera habere non potest: si manet in eo quod bonus est, mala opera habere non potest. Mali nos omnes inventi. Quis autem a Domino bonus inventus est, cum Christus pro impiis mortuus sit (Rom. v. 6)? Omnes ergo malas arbores invenit, sed dedit potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus (Joan. I, 12). Quisquis igitur homo hodiebonus est, id est. arbor bona, mala inventa est et bona facta est. Et si quande venit, malas arbores eradicare vellet; quæ remaneret, quae non digna esset eradicari? Sed venil prærogare misericordiam, ut postea exerceret judicium, cui dicitur: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. c, 1). Dedit ergo credentibus remissionem peccatorum, noluit cum eis et de praeteritis chartis habere rationem. Dedit remissionem pecc aiorum, feeit arbores bonas*. Distulit securim, dedit securitatem. CAPUT II. —3. Patientia Dei erga nos. De hac securi Joannes loquitur, dicens: Jam securis ad radicem arborum posita est. Omnis arbor quæ noM facit fructum bonum.