Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 74
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 74.2
Unproofread scanNot analysed yet
i. Scribæ Judæis quinam. Evangelica lectio admonet nos quaerere et explicare, quantum Dominus dederit, Charitati vestra, quis est Scriba eruditus in regno Dei, similis patrifamilias proferenti de thesauro no nova et vetera. In hoc enim lectio ipsa conclusit: quae sunt nova et vetera eruditi Scribæ. Qnos autem veteres secundum consuetudinem Scripturarum nostrarum Scribas appellaverint, notum est, videlicet qui Legis scientiam profiterentur. Tales enim in illo populo Scribæ appellabantur; non quales appellautur in officiis judicum, vel in consuetudine civitatum. Debemus enim non frustra intrare scholam, sed nosse in qua significatione Scripturarum verba teneamus: ne cum aliquid de Scripturis sonuerit, quod in alio saeculari usu intelligi solet, aberret auditor, et cogitando quod consuevit, non intelligat quod audivit. Scribæ ergo erant qui Legis scientiam profitebantur, ad quos libri Legis pertinebant vel custodiendi, vel pertractandi, vel etiam scribendi et intelligendi. Scribæ non eruditi in regno Dei. Tales Dominus noster Jesus Christus increpat, quod habeant claves regni coelorum, neque ipsi intrent, neque alios intrare permittant; reprehendens scilicet Pharisæos et Scribas, doctores Legis Judxorum. De quibus alio ■loco ait: Quæ dicunt, facite; quæ autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Quare vobis dictum est, Dicunt enim, et non faciunt, nisi quia sunt quidam de quibus ostenditur quod ait Apostolus, Qui prædicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis; qui in Lege gloriaris, per prævaricationem Legis Deum inhonoras. Nomen enim Dei per vos blasphematur in Gentibus (Rom. XI, 21-23)? Certe de his manifestum est dicere Dominum, Dicunt enim, et non faciunt. Sunt ergo Scribæ illi, sed non eruditi in regno Dei,